Formica picea
Main Author: | Nylander, W. |
---|---|
Format: | info publication-taxonomictreatment Journal |
Terbitan: |
, 1846
|
Subjects: | |
Online Access: |
https://zenodo.org/record/6298242 |
Daftar Isi:
- 13. F. picea. Operaria: piceo-nigra nitidissima; mandibulis, anlennis pedibusque piceis; ocellis minutis; squama subtriangulariter rotundata; abdomine inprimis albo-pilosulo. Hujus speciei neglectae hucusque tantum operariam pardus in sphagnosis ad Helsiogfors et Uleaborg inveni; diffusa igitur saltem per totam patriam videtur. [[worker]]. Long. circiter 2 lin. Simillima sequenti. Nigra tota, mandibulis tantum et antennis piceo-rufescentibus, flagellis obscurioribus; pedibus quoque trochanteribus, geniculis et tarsis rufescentibus, tibiis femoribusque interdum ejusdem fere etiam coloris. Caput magnitudinis mediocris et formae sicut in F. rufa, pilis parcis albidis conspersum. Palpi maxillares atri ut in F. rufa constructi. Clypeus distincte carinulatus. Area frontalis sat distincte limitata, nitore reliquarum partium capitis. Oculi majores quam in praecedente ovales, paulo prominuli. Occiput (minime nt in praecedente emarginatum) aequaliter convexiusculum. Thorax nitidus subtilissime sparse adpresse albido pubescens, pilis nonnullis erectis in pronoto, depressione inter pulvinar pro- et mesonoti atque metanotum minori quam in F. rufa, aliis proporfionibus fere iisdem ac in hac specie. Squama altitudine abdominis sursum paullo latior, angulis parum rotundatis, supra sub truncata vel margine convexiusculo. Abdomen nitidissimum nigrum (nitore cinereo-sericeo ne minimo quidem), supra visum rotundatum, capite latius, pilis longiusculis sparsis albidis solito more ante margines segmentorum serie et alibi rarius dispositis. Pedes adpresse subtiliter cinerascenti-pubescentes, tibiis latere interiori setulis nonnullis.
- Published as part of Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., pp. 875-944 in Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2 on page 917